EPISTULA LEONINA XV
N.B.!
EPISTULAS LEONINAS ACCIPIS G R A T I S ET S I N E ULLA OBLIGATIONE. NAM LEO LATINUS PUTAT HOMINIBUS LATINAM LINGUAM DISCENTIBUS AUT DOCENTIBUS CORDI ESSE VERBA LATINA. SI TAMEN TALES EPISTULAS ACCIPERE NON VIS, RESCRIBE HOC NOBIS: TUMSTATIM NOMEN TUUM EX INDICE ACCEPTORUM TOLLEMUS.
ARGUMENTA
VIRO NATALICIO NEGATO MAGISTRAM ESSE DIMISSAM!
MYTHI GRAECORUM (IV): DE IONE
RECITATOR (XVIII)
FRAGRANTIA DENUO EDITA
LEO LATINUS OMNIBUS HOMINIBUS LATINAM LINGUAM AMANTIBUS
SAL.PL.DIC. S.V.B.E.E.V.
En habetis quintam decimam EPISTULAM LEONINAM: miram relationem Speculi Hammaburgensis, qua agitur de SANCTO NICOLAO sive Viro Natalicio; mythum Ionis, cui adiectae sunt duae picturae pulcherrimae; RECITATORIS partem duodevicesimam; denique FRAGRANTIAE denuo editae commendationem.
Amici CRABATI Latini ne sollicitentur: scilicet seriem versionum continuari.
Utinam vobis plurimum placeat haec EPISTULA LEONINAE omnesque ceterae!
Pancraticê valete mihique favere pergite.
Medullitus vos salutat
Nicolaus Groß
LEO LATINUS
http://www.leolatinus.com/ d.15. m.Dec. a.2008
d.12. m.Dec. a.2008, h.18:54
IN SCHOLA ELEMENTARIA SANCTUM NICOLAUM ESSE PRODITUM
Viro Natalicio negato magistram esse dimissam
Noli rixari cum Sancto Nicolao! Quaedam magistra Angla primo iam die operandi perdidit munus suum docendi, quia discipulis abecedariis prodiderat: Dona afferri a Mammâ et Attâ, non a Viro Natalicio. Parentes irâ incensi: "Ista ita locuta est" inquiunt, „quasi diceret alicui homini christifideli Deum non exstare".
Vix alia gens moribus traditis tantam vim attribuit quantam Britannica: Regina et vexillum patriae et cauponae populares, de his rebus in Britanniâ non licet iocari. Nunc autem apparet Britannos eximiê offendi, si agitur de personâ more tradito celebrandâ, quae etiam antiquior est quam ipsa Regina Elisabetha II. – de Sancto Nicolao sive Viro natalicio.
Causa dimissionis: Ultimus ridet vir russatus
In scholâ elementariâ nomine „Blackshaw Lane", quae sita est in oppido Oldham prope Mamuchium (Manchester), quaedam magistra subsidiaria munere suscepto iam ausa est accedere hoc thema difficile – quo videtur ruisse discipulos suos in crisin fidei profundissimam. Ista enim magistra negavit esse Sanctum Nicolaum.
Parentes indignati a diurnariis ephemeridos localis interrogati: "Filius noster" inquiunt „domum veniens dixit magistram subsidiariam classi affirmasse dona natalicia non a Viro natalicio deponi, sed a Mammâ et Attâ. "Filius noster erat consternatissimus, habet septem demum annos, et fascinatur donatione nataliciâ Sancti Nicolai."
Cara mea, noli adversari Sancto Nicolao!
In Magnâ Britanniâ si quis audet adversari seni illi barbato, infortunatus est: Tribus annis ante cum quidam artifex iuvenis Glascuensis (Glasgow) toechocollemati inscriberet verba, q.s. „Sanctus Nicolaus parvulis divitibus plura donat quam pauperibus", grandine petitus est conviciorum et vituperationum. Idem subscripserat: "Desinite liberos vestros mendaciis fallere Viri natalicii". At Unio Parentium Magistrorumque Nationalis dixit talem vituperationem furoris consumendi natalicii esse „crudelem".
Oldhamiensis autem magistra subsidiaria primo iam die muneris novi violavit praeceptum Sancti Nicolai conservandi – qui dies erat etiam ei ultimus: qui sincerê agit, agit breviter. Parentes de magistrae sinceritate nequaquam sunt delectati. Cum timerent, ne liberi sui fide amissâ non iam fascinarentur Sollemnitate Nataliciâ, questi sunt de magistrâ apud scholae directricem. In foris interretialibus scripserunt irâ incensissimi: „Ista magistra liberis nostris de Sancto Nicolao dixit, quasi homini christifideli diceret Deum non exstare."
His auditis directrix Angela McCormick egit promptê. Quae a Sancti Nicolai negatrice advocatâ postulavit, ut se excusaret – et eandem promptê dimisit. Angela parentibus dixit se dolere „molestiam" a novâ magistrâ effectam.
Directrix autem acri animo praedita parentium indignatorum animos sedavit epistulâ scriptâ: Discipulos interim denuo magnâ cum industriâ scribere epistulas ad Virum Natalicium. Collega enim quaedam videtur animo praesenti discipulis statim affirmasse illam magistram errasse, Virum Natalicium certissimê atque procul omni dubio exstare.
Hanc relationem d.12.m.Dec. a.2008 h.18.54 in periodico interretiali „Spiegel online" editam (titulus originalis: „VERRAT AN GRUNDSCHULE – Lehrerin leugnet Weihnachtsmann - gefeuert") e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS:
http://www.leolatinus.com/
Gustav Benjamin Schwab (1792-1850)
MYTHI ANTIQUTATIS CLASSICAE
a Nicolao Groß in Latinum conversi.Io
Inachus, Pelasgorum rex et nobilitatis princeps praevetustus, filiam habuit nomine Io. In eius amorem incidit Iuppiter dominus Olympius, quando puella in prato Lernaeo agmina patris colebat. Deus enim amore puellae inflammatus in formam hominis mutatus ad Ionem adiit et coepit eam temptare blandimentis seductoriis: „O virgo, felix erit is, qui te possideat; at nullus mortalis est te dignus, tu mereris sponsa esse summi dei! Scito me esse Iovem. Noli me fugere. Calor meridianus valde ardet. Mecum intra in umbram luci excelsi, qui ibi a sinistris nos invitat, ut fruamur eius frigore amabili; quid laboras sole ardente? Noli timere, ne intres silvam opacam et saltûs, in quibus habitant bestiae ferae. Nam ego adsum, ut te tuter, deus, qui gerit sceptrum caeli et mittit fulgura sigmatim per humum currentia." At virgo temptatorem fugit gradibus festinantibus, et eundem effugisset âlîs pavoris, nisi deus persequens potestate male abusus totam terram tenebris obvelasset. Circum circa puellam fugientem nebulae vaporabant, ut mox eius gradûs impedirentur, quia timebat, ne is saxum irrueret neve flumen. Ita factum est, ut misera Io caperetur a deo.
Iuno mater deorum iam pridem assueverat ad mariti infidelitatem, qui ab uxoris amore aversus se vertit ad filias semideorum mortaliumque; at non poterat domare iram aemulationemque suam, necnon cum diffidentiâ sempiternâ semper observabat, quidquid maritus in terris ageret. Sic etiam nunc Iuno despectabat ad regiones terrae, ubi maritus Iunone nesciente ambulabat. Subito valdê stupefacta animadvertit diem serenum obscurari nebulâ nocturnâ neque eandem ascendere ex humo vaporosâ neque effici aliâ causâ naturali. Tum celeriter eam subvênit maritum saepe moechari; per Olympum circumspiciens eum non vidit. Ipsa secum loquens indignata: „Ni fallor" inquit „malignê laedor a marito meo!" Itaque Iuno nunc nubi insidens ex alto aethere descendit ad terram et nebulae, qui abductorem unâ cum praedâ suâ tenebat circumclusum, imperavit, ut cederet. Iuppiter uxorem adventuram esse suspicatus ut amatam suam servaret a Iunone ulciscente, pulchram filiam Inachi mutavit in niveam vaccam ornatam. Tamen puella lepidissima remansit pulchra. Iuno, quae dolum mariti mox perspexerat, bestiam decoram praedicans quaesivit, quasi de vero nihil sciret, cuius vacca esset et cuius prolis. Iuppiter in difficultatem adductus, ne uxor pergeret quaerere, remedium petens mendacium contendit vaccam exortam esse e terrâ. Iuno simulavit se hac explicatione esse contentam, sed rogavit, ut sibi bestia pulchra dono daretur. Fraudator fraudatus quid faceret? Si vaccam daret, amitteret amatam; si recusaret, augeret suspicionem uxoris, quae miserae puellae pararet perniciem rapidissimam! Itaque Iuppiter decrevit, ut ad momentum temporis abstineret a virgine, et vaccam nitidam, cuius originem uxori esse ignotam adhuc credidit, Iunoni donavit. Eadem autem simulans se esse hôc dono beatificatam bestiae pulchrae collum taeniâ circumnexit et miseram, cuius desperans cor humanum sub formâ bestiae palpitaret, triumphans abduxit. At hôc furto ipsa sollicitata operam dedit, ut aemulam quam maturrimê traderet vigili certissimo. Itaque adiit Argum filium Arestoris, monstrum, quod Iunoni videbatur ad hoc munus quam aptissimum. Nam Argi capiti infuerunt centum oculi, quorum unum tantum par claudebatur sibique quieti se tradebat, cum ceteri omnes, qui erant per occiput et sinciput tamquam stellae coruscantes disiecti, in statione suâ perseverabant in summâ vigilantiâ.
Io et Iuppiter. Pinxit Coreggio.
Eundem Argum Iuno vigilem attribuit Ioni miserrimae, ne maritus Iuppiter abduceret puellam sibi ereptam. Sub eius centum oculis licuit Ioni die pascere in pascuo laeto; Argus autem stabat in propinquo, ubicumque pedem consistebat, semper conspiciebat puellam sibi mandatam; etiam si se averterat Ionique advertebat occiput, semper puella erat ante oculos eius. Cum sol occiderat, Argus Ionem includebat collumque miserae puellae onerabat catenis; cibi Ioni erant herbae amarae et frons arborum, eiusdem lectus erat sŏlum durum, non semper graminibus obsitum, eius potio erat aqua lacunarum limosa. Io saepe obliviscebatur se non iam esse hominem; misericordiam petens bracchia ad Argum tollere volebat, cum commonefacta est sibi non iam esse bracchia. Flebiles precationes locutura cum esset, e rostro suo edidit tantum mugitum, ut terreretur voce propriâ, qua monita est, quomodo raptoris sui cupiditate in bestiam mutata esset. Sed Argus non remansit in eodem loco, nam Iuno eundem iusserat sedem saepius movere, ut eo certius Ionem a marito suo separaret. Itaque vigil Ionis cum eâdem per terram circumvagabatur, ut Io cum Argo aliquando etiam veniret in patriam suam, ad ripam fluvii, ubi puella saepe luserat. Tum primum imaginem sui vidit in flumine; Io, cum a capite bestiae cornuto ex aquâ aspiceretur, cohorrescens se ipsam aufugit consternata. Desiderio adducta est sororibus patrique Inacho; at ab iisdem non est recognita; Inachus mulcebat bestiam pulchram eique dabat folia, quae carpebat e proximo fruticeto; Io grata lingebat patris manum osculisque tingebat humanisque lacrimis clandestinis. At quem palparet et a quo palparetur, hoc senex non est suspicatus.
Io et Iuppiter. Giovanni Ambrogio Figino.
Tandem miseram puellam, cuius mens mutatione non erat afflicta, subiit cogitatio felix: Io enim coepit pede sŏlo imprimere litteras, ut hôc motu animum alliceret patris, qui mox in pulvere lêgit coram se stare filiam suam propriam. Hôc invento senex cornui cervicique filiae gementis adhaerens vociferatus: „Eheu me miserum, qui talem te reperiam, quam per omnes terras quaesiveram! Vae mihi, de te minus sollicitatus eram te quaeritans quam nunc, cum te invenerim! Tacesne? Nullum mihi potes dicere solacium, nihil respondere potes nisi mugitum! Me caecum, qui olim nihil deliberaverim nisi, quomodo tibi adducerem generum dignum nihilque cogitaverim nisi faculam sponsalem et connubium faciendum. At nunc es vitula agminis bovini..." Argus, vigil crudelis, non passus est patrem lamentantem finire, Ionem patri ereptam abstraxit ad pascua solitaria. Deinde in verticem montis enixus munere suo functus est centum oculis suis in quattuor ventos omnes prospectans vigilantissimê.
Iuppiter autem miseriam filiae Inachi non diutius potuit pati. Itaque Mercurius filium suum dilectum advocatum iussit dolo usum vigilis exosi lumina oculorum exstinguere. Mercurius autem pedes âlîs instruxit, manu potenti comprehendit virgam sopientem, petasum capiti imposuit. Ita e palatio patris ad terram volavit. Ibidem deposuit petasum alasque baculum tantum retinuit; sic simulavit se esse pastorem, capras allexit et egit ad pascua remotissima, ubi Io pavit Argo vigilante. Cum ibi adveniret, tubum illum pastorum, qui appellatur syrinx, exêmit et coepit syringe tam lepidê atque amabiliter canere, quam non solent pastores mortales. Minister autem Iunonis gavisus est hôc sono insolito, surrexit de sede suâ saxosâ, deorsum vociferatus est: „Quicumque es, tibicen gratissime, licet in hôc saxo apud me requiescas. Nusquam gramina uberiora sunt pecoribus, et vides, pastori quam iucunda sit umbra harum arborum condensatarum!" Mercurius gratias êgit ei, qui vocaverat, ascendit, consêdit iuxta vigilem, quocum coepit alacriter confabulari sermonemque tam gravem habuit, ut Argo non animadvertente dies transigeretur. Argus iam urgebatur a somno; nunc Mercurius syringe iterum apprehensâ studuit Argum canendo penitus sopire. At Argus, qui cogitaret, quam vehementer irasceretur domina sua, si captivam relinqueret a vinculis custodiâque privatam, cum somno luctabatur, etsi somnus irrepserat in partem oculorum suorum, tamen numquam desiit vigilare parte alterâ, animum cohibuit, et syrinx cum brevi demum ante esset inventa, e socio quaesivit, quomodo exorta sit haec res. „Hoc" Mercurius inquit „libenter tibi narrabo, si quidem sêra hac horâ verspertinâ sat multum tibi est patientiae et attentionis, ut audias verba mea. In Arcadiae montibus nivosis habitavit illustris hamadryas, cui nomen fuit syrinx. Dei silvestres Satyrique pulchritudine eius fascinati iam diu eam persequebantur nuptias petentes, sed nympha semper scivit illos lapsu effugere. Nam iugum connubii verita cincta et venationem amans tamquam Diana, eidem similis semper voluit perseverare in statu virginitatis.
Denique etiam Pan deus potens per illas silvas vagatus hanc nympham conspexit, appropinquavit, nuptias petivit maiestatis suae superbus. At nympha Panis preces aspernata eum aufûgit per invia tesqua, usque dum denique veniret ad aquam fluminis Ladonis exarescentis, cuius undae adhuc altiores fuerunt, quam ut virgo transiret. Ibi sorores nymphas obsecrata, ut eas sui misereret seque ipsam mutarent, antequam incideret in dei manûs. Tum deus advolavit et hamadryadem in ripâ cunctantem amplexus est; at Pan quantum miratus est, cum, pro eo, ut amplecteretur nympham, nihil tenêret nisi harundinem; dei gemitûs magni multipliciter per arundinem sonuerunt et repetiti sunt susurratione fuscâ et querulâ. Hic sonus mirabiliter suavis solacio fuit deo decepto. Qui dolorosê laetus vociferatus: „Bene, nympha mutata, etiam hôc modo fiat connubium nostri insolubile!" inaequales tubos harundinis amatae desectas cerâ inter se connexit tibiasque amabiliter sonantes appellavit nomine amabilis hamadryadis; et ex illo tempore hae tibiae pastorales nominantur syrinx..."
Sic narrabat nuntius deorum, et narrans îdem semper observavit vigilem centoculum. Fabula nondum erat enarrata, cum Mercurius vidit unum oculum post alium concludi, usque dum centum lumina omnia arto somno essent exstincta. Nunc voce cohibitâ nuntius deorum virgâ magicâ unum post alium tetigit centum palpebras sopitas, ut soporem augeret. Argus centoculus cum dormiret somno artissimo, Mercurius gladio falcato, quem sub veste suâ pastorali gerebat, celeriter arrepto illius cervîcem demissam, ibi, ubi collum capiti est proximum, totam percîdit. Deinde caput et truncus unum post alium de saxo devoluta sunt, ut lapides colorarentur fluento sanguinis.
Nunc Io liberata quamvis adhuc immutata, huc illuc currebat sine vinculis. At Iunonis visum perspicacem minimê praeterierunt ea, quae in terrîs facta erant. Ut puellam sibi aemulam vexaret, eidem misit asîlum, qui ictu suo miseram êgit ad insaniam. Cuius asîli ictu puella anxia extorris fugata est per totum orbem terrarum, ad Scythas, Caucasum, ad gentem Amazonum, ad Isthmum Cimmerium, ad Mare Maeoticum; deinde in Asiam, tandem post longum errorem desperatum in Aegyptum. Ibi in ripâ Nili fluminis cum advenisset, Io in pedes anteriores delapsa collo recurvato oculos suos mutos sustulit ad Olympum, vultu, quo apparuit, Iovi quam vehementissimê indignaretur. Eundem autem cum valdê misereret Ionis aspectae, ad Iunonem uxorem properavit, eius collum bracchiis amplexus supplicavit, ut Iuno misericordiâ afficeretur puellae miserae, quae esset innocens sui erroris et iuravit per aquam inferorum, per quam dei iurare solent, se prorsus destiturum esse ab amore illius puellae. Iove supplicante Iuno audivit vaccae mugitum flebilem, qui ascendit usque ad Olympum. Itaque animo emollito mater deorum marito dedit plenipotentiam, qua puellae deformi redderet formam humanam. Iuppiter deorsum
ad terram properavit et ad Nilum. Ibi dorsum vaccae manu perstrinxit. Tum facta est res mira aspectu: villi a corpore bestiae avolaverunt, cornua sunt deminuta, orbes oculorum coartati sunt, rostrum contractum est ad labia, umeri manûsque denuo sunt exortae, ungulae evasêrunt, nihil vaccae relictum est nisi pulcher color candidus. Formâ prorsus mutatâ Io humo surrexit et stetit erecta lucens pulchritudine humanâ. Ad flumen Nilum eadem Iovi peperit Epaphum; cum populus Ionem mirabiliter mutatam atque servatam tamquam deam veneraretur, eadem per longum tempus potestate principis dominata est illis terris. Tamen etiam talis non remansit prorsus intacta irâ Iunonis. Nam eadem dea feram gentem Curetum instigavit, ut Epaphum filium Ionis iuvenem abducerent; quo facto Io iterum iter fecit longum atque irritum, ut inveniret filium raptum. Tandem, cum Iuppiter Curetes fulmine occidisset, filium abductum invênit in limite Aethiopiae, cum eodem revertit in Aegyptum et sivit eundem regere iuxta se. Epaphus autem Memphidem in matrimonium duxit; eadem Epapho peperit Libyam, cuius nomen impositum est terrae. Mater filiusque a gente Niloticâ post utriusque mortem honorati sunt templis et mater sub nomine Isidis, filius nomine Apis, in deorum numerum relati sunt.
MYTHUM IONIS
A GUSTAVO SCHWAB
NARRATUM
LATINE REDDIDIT
Nicolaus Groß
LEO LATINUS
RECITATOR (XVIII)
Bernhardi Schlink fabula, c.t. „Der Vorleser", a Nicolao Groß in Latinum conversa.
PARS ALTERA
Capitulum primum
Cum Hanna urbem reliquisset, aliquantum temporis transactum est, dum desii ubîque circumspectare, num Hannam invenirem, usque dum assuêvi tempora postmeridiana esse inania facta, et usque dum libros aspectavi et aperui non iam deliberans, num apti essent ad praelegendum. Aliquantum temporis transactum est, usque dum corpus meum non iam Hannam desideravit; interdum ipse animadverti me dormientem bracchiis pedibusque circumiecta explorare, ut Hannae corpus quaererem. Necnon frater meus ceteris cenantibus compluries narravit me dormientem „Hannam" evocavisse. Etiam recordor horas scholares, quibus de nihilo somniavi nisi de Hannâ, de nihilo cogitavi nisi de eâ. Sensus autem cuiusdam culpae contractae, quo vexatus eram septimanis prioribus, evânuit. Domum Hannae evitavi, ii per alias vias, post dimidium annum familia mea sedem in aliam tribum urbis transtulit. Ne sentias me oblîtum esse Hannam. At aliquando memoria eius desiit me comitari. Quae remansit sicut urbs remănet, si tramen tuum proficiscitur. Quae adest, aliquo loco post te sito, potes illuc vehi, ut videas eandem adhûc esse. At cur hŏc facias?
Recordor annos scholares ultimos annosque priores universitarios fuisse felices. Simul de iisdem pauca tantum dicere scio. Recordor eosdem a magnis laboribus fuisse vacuos; haud grave mihi fuit examen maturitatis superare et studere iurisprudentiae pernoscendae (quod non feci peculiari inclinatione animi, sed quadam inopiâ consilii melioris) , haud grave mihi fuit amicitias amoresque iungere et disiungere, nihil grave mihi fuit. Omnia mihi fuerunt lĕvia, omnia erant ponderis lĕvioris. Fortasse ideo tam pauca recordor illo tempore facta. An ipse nunc curo, ut pauca tantum in memoriam revŏcem? Delibero quoque, num illo tempore revera felix fuerim. Si diutius illud tempus mente revolvo, succurrunt mihi sat multae res pudendae atque dolorosae, quae tum factae sunt necnon scio me valedixisse quidem memoriae illîus mulieris, sed eandem nondum absolvisse. Post Hannam ne umquam denuo submitterer neve ipse submitterem, ne umquam denuo culpam contraherem neve sentirem, ne quem hominem iterum tam vehementer amarem, ut eodem amisso dolerem – hŏc illo tempore non clarê cogitavi, sed sensi firmissimê.
Consuêvi loqui magnis verbis quandamque praestantiam praetexere, me inani simulatione ostentabam esse vĭrum, cuius animus nullâ re commoveretur, percuteretur, perturbaretur. Id curabam, ne umquam indulgêrem aliorum animis commotis; recordor quendam magistrum, qui moribus meis perspectis me interrogasset, quid hŏc sibi vellet, a me arroganter repudiatum esse. Necnon recordor Sophiam. Brevi postquam Hanna urbem reliquit, Sophia tuberculosi laborare a medico cognita est. Quae per tres annos in sanatorio versata revertit, cum modo universitatem adiissem. Cum Sophia solitudine affecta studeret renovare amicitias vetustas, haud difficile mihi erat me in eius animum insinuare. Cum concubuissemus, eadem animadvertit me sibi non reverâ indulgêre, lacrimisque offusa: „Heu" inquit „quid factumst de te, quidnam factumst de te." Recordor quoque me avo meo morituro, qui in unâ ex ultimis mei visitationibus me voluisset benedicare, declaravisse me non credere in hanc rem eidemque nullam vim attribuere. Hodie vix animo fingere possum me, cum talem me praebuissem, rectê valuisse. Etiam recordor me, cum animadverterem homines coram me gestibus minoribus quandam caritatem atque indulgentiam sive mihi sive aliis indicare, sensisse fauces meas aliquatenus praecludi. Interdum scaena alicuius cinêmatis suffecit, ut id sentirem. Me simul tam frigido ore loqui tantâque esse animi mollitiâ, ipse animadvertebam quâdam cum suspicione.
Verborum interpretamenta Theodisca et Anglica
*tuberculôsis,-is f. cfr Christian Helfer, Lexicon Auxiliare, 3. ed., Saarbrücken 1991, p.565 s.v. Tuberkulose.
(II,2, i.e. Partis alterîus capitulum secundum sequetur!)
Ecce histriones principales cinematis, c.t. „RECITATOR" (orig."Der Vorleser"). Quod cinema primo exhibitum est Novi Eboraci. A sinistris: Lena Olin, David Kross, Kate Winslet, Ralph Fiennes. Hoc cinemate faciendo consumpti sunt circiter quadraginta miliones dolariorum.
LEO LATINUS OMNIBUS AMICIS LATINITATIS SAL.PL.DIC.
S.V.B.E.E.V.
Cara lectrix, care lector,
His litteris gaudenter Tibi nuntio FRAGRANTIAM Latinam versionem meam fabulae Süskindianae, c.t. PARFUM, quae iam pridem divendita non iam fuerat accessibilis, nunc tandem denuo editam esse in Domo editoria, quae appellatur LEO LATINUS.
Qui liber bellus habet 336 paginas, latus est 11,2, longus 18 centimetra, charta contectus, tegmen libri est pictura puellae pulchrae versicolori ornatum. Constat 32 (triginta duobus) euronibus.
Praeterea tibi praebemus GLOSSARIUM FRAGRANTIAE uberrimum, in quo omnia vocabula FRAGRANTIAE explicantur abundantissimê.
Utrumque opus fuse explicatur et describitur in pagina nostra interretiali, cuius inscriptio est hae quae sequitur:
Tolle lege: Utinam FRAGRANTIA hellueris!
Medullitus te salutat
LEO LATINUS
FRAGRANTIA – DAS PARFUM